Ezra 9

. ID., ibid. Per vestimenta solent opera designari, etc., usque ad Sedit moerens, ut per lamenta poenitentiae veniam promerendam esse doceret. Nota quantum exempla doctorum juvant. Nihil scribitur Esdras locutus esse, sed tantum audito scelere lacrymasse et turbam ad se fidelium non vociferando sed lacrymando traxisse. Magna mutatio rerum perfidia principum, multi luxuriam secuti, reducti sunt, magno principe moerente, et quid peccatoribus agendum esset innuente: conveniunt ad eum omnes qui timent verbum Dei, quo transgressores puniendos esse minatur. BEDA, ibid. Typice, quod scisso indumento, etc., usque ad etiam ea quae illorum fragilitati veraciter conveniebant, misericorditer in se transferre dignatus est. etc. Paravit se per compunctionem cordis, et affectionem corporis, ut dignus efficeretur auditu supernae pietatis: et in haec verba orationis prorumpit. Curvat autem genua, expandit manus, et fundit preces in tempore sacrificii vespertini, sciens esse gratius quod fit in spiritu humilitatis et in animo contrito, quam quod carnibus et sanguine pecudum offertur. . .
Copyright information for VulgGlossa